- CRUSTUMINUM
- CRUSTUMINUMoppid. Thusciaeiuxta Veios, forsan ad ostia fuit Crustumii fluv. quod Conca, urbs aquis absorpta. Baudrand. a quo incolae Crustumtni dicti, et Crustumina tribus, et Crustuminum vinum laudatissimum. Item Crustumina pyra, quae Virg. l. 2. Georg. v. 88. Crustumia vocat.----- Nec surculus idemCrustumiis, Syriisque pyris gravibusque volemis.Plin. l. 15. c. 15. Cunctis autem Crustumina gratissima. Et. l. 23. c. 7. Decocta mire salubria, et grate praecipue Crustumma. Et Columella, l. 5. c. 9. cum multa genera constituat, primô locô ponit Crustumina, adhuc ante regia. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.